The Book of magic, ca.1577–1583 V.b.26, page 51

Revision as of 11:28, 15 July 2015 by SarahPowell (talk | contribs) (Created page with "In principu''m'' erat ve''r''bum et verbu''m'' erat apud deu''m'' et deus erat verbu''m'' hoc erat in p''r''incipio<br> apud deu''m'' O''mn''ia p''er'' ipsu''m'' facta sunt, e...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)

In principum erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum hoc erat in principio
apud deum Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihill. quod factum est in ipso
vita erat, et vita erat Lux hominum; et Lux in tenebris Lucet, et tenebres eam non
comprehenderunt. fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes. hic venit in testi=
monium vt testimonium perhiberet de Lumine, vt omnes crederunt per illum non erat ille Lux,
sed vt testimonium perhiberet de lumine ne / Erat Lux Vera que illuminat omnem hominem
venientem in huic mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est et mundus eum non
cognovit / In propria venit et sine eum non receperunt quot quot ante Receperent eum, dedit
eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex volun=
tate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt, et verbum caro factum est et habitavit
in nobis / et videmus gloriam, eius gloriam quasi vnigeniti a patre, plenum gratie et veritatis./